ch. 2
Paus.2.1
Post id proelium eundem Pausaniam cum classe
communi Cyprum atque Hellespontum miserunt, ut
ex iis regionibus barbarorum praesidia depelleret.
Paus.2.2
pari felicitate in ea re usus elatius se gerere coepit maioresque appetere res.
nam cum Byzantio expugnato cepisset complures Persarum nobiles atque in eis nonnullos regis propinquos,
hos clam Xerxi remisit, simulans ex vinclis publicis effugisse, et cum iis Gongylum Eretriensem, qui litteras regi redderet, in quibus
haec fuisse scripta Thucydides memoriae prodidit:
Paus.2.3
'Pausanias, dux Spartae, quos Byzantii ceperat, postquam propinquos tuos cognovit, tibi muneri misit
seque tecum affinitate coniungi cupit: quare, si tibi
videtur, des ei filiam tuam nuptum.
Paus.2.4
id si feceris, et Spartam et ceteram Graeciam sub tuam potestatem
se adiuvante te redacturum pollicetur. his de rebus
si quid agere volueris, certum hominem ad eum mittas
face, cum quo colloquatur.'
Paus.2.5
rex tot hominum salute
tam sibi necessariorum magno opere gavisus confestim cum epistula Artabazum ad Pausaniam mittit
in qua eum collaudat ac petit, ne cui rei parcat ad
ea efficienda, quae polliceretur: si perfecerit, nullius
rei a se repulsam laturum.
Paus.2.6
huius Pausanias voluntate
cognita alacrior ad rem gerendam factus in suspicionem cecidit Lacedaemoniorum. quo facto domum revocatus, accusatus capitis absolvitur, multatur tamen
pecunia, quam ob causam ad classem remissus non est.